monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 78, 7
Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum eius . Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est, vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt. Proinde secundum Ierusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis eius, utique aliae gentes intelliguntur: secundum autem Ierusalem liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu eius, inter quos inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum.